monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p2, p8, XI. Quomodo et quando Franci reliquiis B. Ebrulfi potiti sunt.'
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER SEXTUS., , X. Obscuritas Uticensis historiae post mortem B. Ebrulfi. Normannorum depraedationes. <<<     >>> XII. Uticenses monachi corpus fundatoris sui sequi decernunt. B. Ebrulfi reliquiae dividuntur.

XI. Quomodo et quando Franci reliquiis B. Ebrulfi potiti sunt.

1  Anno ab Incarnatione Domini 943, postquam Arnulfus, Flandrensis satrapa, Guillelmum ducem Normannorum, cognomento LongamSpatam, per proditionem occidit, et Richardus Sprotaides, filius eius decennis, ducatum Normanniae suscepit, hominiumque et fidelitatem cunctorum optimatum ante humationem patris Rothomagi accepit, Ludovicus, rex Francorum, cognomento Ultramarinus, in Normanniam cum exercitu venit, puerumque ducem secum fraudulenter Laudunum duxit, sub iureiurando Normannis promittens quod eum veluti filium suum educaret, ac ad regendam rempublicam in aula regali erudiret. 2  Verum res alios exitus habuit. 3  Ludovicus enim rex, instinctu Arnulfi proditoris, decrevit praefatum puerum occidere, vel amputatis membris ita debilitare ut non posset ulterius arma gestare. 4  Hoc itaque ut Osmundus, pueri paedagogus, per Ivonem de Credolio, regis balistarium, agnovit, ex industria ei ut infirmum se simularet persuasit, simulataque infirmitate custodes minus sollicitos reddidit. 5  Quadam die, dum rex coenaret, et unusquisque sibi vel suis commoda procuraret, Osmundus fasciculum viridis herbae sibi emit, in turrim sustulit, ducemque Richardum involvit. 6  Inde descendens, ad hospitium suum festinavit, et coram equo suo herbam expandit, puerumque abscondit. 7  Occumbente vero sole, ipsum caute secum sustulit, et egressus urbem, Codiciacum perrexit, ibique puerum ducem sub tutela Bernardi Silvanectensis comitis, qui patruus eius erat, dimisit. 8  Bernardus vero Danus, qui Normanniam tuebatur, legatos in Daciam misit, et Haroldo, Danorum regi, mortem Guillelmi ducis, et exhaeredationem prolis eiusdem mandavit. 9  Mox ille cum magna classe properavit in Normanniam, iussu Bernardi a Constantinis susceptus, biennio exspectavit opportunitatem Gallis damnosam, et demum, pro nece consanguinei sui et exsulatione sobolis eiusdem, exercuit ultionem truculentam. 10  Nam Ludovicum regem, orta in colloquio inter Danos et Francos seditione, comprehendit, Herluinum et Lambertum, aliosque XVI consules cum multitudine vulgi peremit. 11  Interea dum Richardus puer fere tribus annis exsularet, et rex Franciae sibi Normanniam penitus subiugatam esse putaret, timens ne Hugo Magnus, Aurelianorum dux, Normannos adiuvaret, Oximos et Baiocas cum toto Constantiensi pago usque ad Montem Sancti Michaelis in Periculo Maris eidem donavit, et imperiose mandavit ut valida manu rebelles Normannos impeteret, et oppida eorum sibi strenue subigeret. 12  Quod audiens cupidus marchio exsultavit, foedera cum Normannis olim pacta libenter rupit, et regiones eorum magno cum exercitu hostiliter invasit. 13  Apud Guaceium propria cum familia ipse dux hospitatus est, et exercitus illius passim per provinciam diffusus est. 14  Tunc Herluinus cancellarius ducis, et Radulfus de Dragiaco Uticum diverterunt, et in coenobio Sancti Ebrulfi confessoris hospitati sunt. 15  Erant ambo religiosi, et in timore Dei studiosi. 16  Tantorum itaque virorum adventu simplices monachi laetati sunt, et omne illis officium charitatis pro posse suo benigniter exhibuerunt. 17  Per capellas et oratoria sua atque privatas aedes eos familiariter deduxerunt, phylacteriasque suas cum sanctorum reliquiis ad sui damnum illis ostenderunt. 18  Illi quidem tunc secreta monachorum reverenter intuiti sunt, et oblatis muneribus atque orationibus recesserunt; sed paulo post, velut Chaldaei in Ierusalem, reversi sunt, et vasa templi Dei et omnia pretiosa eius crudeliter asportaverunt. 19  Hugo siquidem Magnus Oximos cum exercitu suo obsedit, sed bellica vis oppidanorum ei fortiter obstitit, et ne ultra procederet, iter eius obstrusit. 20  Rex autem Francorum Ebroicensem pagum nimia cum virtute intravit, totamque Normanniam rapinis et incendiis depopulari coepit. 21  Bernardus vero Danus, ut hoc audivit, certosque rumores de Neustriae desolatione comperiit, anxius quod tam robustos principes solus cum Normannicis viribus bellando sustinere non posset, callide prospexit, et perspicax ingenium, qualiter anceps discrimen a se et a suis abigeret, solerter apponens exercuit. 22  Protinus ergo regi occurrens supplex: « Quid est, inquit, quod agis, domine rex? Rem facis impiam, et dignitati tuae prorsus incongruam. 23  Num tota Normannia, quam disperdis, tua est? Ecce Rothomagus et aliae urbes cum vicis suis et oppidis iussui tuo patescunt, et omnes incolae divites et mediocres tibi serviunt, aliumque dominum non habentes, te reverentur et diligunt. 24  Quis tibi dedit tam triste consilium ut ferro malignantium pessumdes tuum peculium, et diligentem te trucides populum? Malevolus et infidus regiae maiestati comprobari potest, qui persuasionem ut proprias regiones ferro seu flamma devastares, tibi largitus est. 25  » His aliisque lenibus verbis cor regis emollitum est, et dimisso exercitu, ipse rex cum Bernardo Rothomagum ingressus est. 26  Ibi regem Bernardus cum ingenti civium tripudio suscepit, dapsile convivium praeparavit, ipsumque per plurimos dies cum summo favore detinuit. 27  Cumque rex quadam die post prandium in aula principali resedisset, et cum sibi assidentibus laetus negotia regni tractasset, solers Bernardus ambiguam plurimis locutionem callide promovet. 28  « Ingens, inquit, gaudium, o Normannici proceres, nobis exortum est, unde Deo gratias agamus, ut dignum est. 29  Hactenus servivimus duci de progenie Rollonis; nunc, volente Deo, paremus regi magno de prosapia Caroli Magni imperatoris. 30  Huc usque fuimus ducales, nunc vero sumus regales, vel quod maius est, imperiales. 31  » Cumque omnes huiuscemodi sermonibus applaudissent, et Gallos blandis sophismatibus illusissent, iterum Bernardus silentium petiit, cunctisque tacentibus ita dixit: « In multis sagacitatem Francorum approbo; verumtamen dominus meus rex unam fecit rem quam non laudo, in qua damnum eius et maximum dedecus video. 32  Notum est omnibus quod Hugo Magnus perfidus est, et proditoris filius; cui rex noster nimias vires auxit ad suum, ni fallor, dedecus, dans illi Oximensem pagum et Constantinum cum multis armatorum millibus. 33  Pestilens consiliarius simplicem herum dolose decepit, et cultrum in animam suam, iustitia trutinante, defixit, qui domino suo confortare inimicum suum contra se persuasit. 34  Admodum miror, domine mi rex, quod praeteritorum nimis immemor es. 35  Satis omnibus sub coelo patuit, neque enim tantum facinus in abdito perpetrari potuit, quod Robertus, pater Hugonis, traditor fuit, et contra Carolum patrem tuum rebellavit, raptoque diademate, periurus contra dominum suum pugnavit, et in bello percussus merito periit. 36  His molitionibus Hugo interfuit, et te apud Edelstanum regem avunculum tuum in Anglia exsulante, septem annis Galtiam turbavit. 37  Nunquid luce clarius omni sensato patescit quod regiae maiestatis reus existit, qui regi malitiose suggerit ut propriis rebus spoliatus, dominium suum imminuat, et inimici sui vires sibimet perniciosas adaugeat? Absit ut in ducatu Normanniae quislibet participium capiat, sed solus rex Francorum omnibus Normannis sibi gratulanter faventibus praesideat! » His auditis, rex anxius factus est de dono quod Hugoni non roganti sponte sua largitus est; cumque consilium quaereret quid inde agere deberet, versipellis Danus repente persuadet ut omnia promissa denegando penitus irrita faceret, imperioque minaci Hugonem ab obsidione Oximorum abire compelleret, et si praecepto adhuc rebellis persisteret, communis omnium virtus bello ibidem illum impeteret. 38  Ad hanc legationem Bernardus duos milites illico praeparavit, et rex imperiosa dicta, quae Hugoni deferrent, illis iniunxit. 39  Nuntii vero Hugonem festinanter expetierunt, et verba regis constanter ei nuntiaverunt. 40  « Abominabilem, inquiunt, temeritatem praesumpsisti, qui dominium domini regis Francorum invasisti, et oppidum Oximense, ubi propria sedes eius ab antiquis temporibus est, nunc obsedisti. 41  Nunc super hac re praeceptum eius audi, et per fidem quam ei debes, sine mora obedi. 42  Ante solis occasum ab obsidione recede, et pro reatu temeritatis in regem, fac illi rectum apud Laudunum tempore quo decreverit ipse, optimatum iudicio et persuasione. 43  Alioquin paratus esto cum tuis ad praelium. 44  Nam rex, dominus tuus, si te invenerit, in hac septimana tecum viribus Francorum et Normannorum dimicabit. 45  » Haec audiens, Hugo vehementer iratus est, et prae ira furibundus, sic suos affatus est: « Unde stolidum regem tanta invasit dementia ut mihi totis viribus illum adiuvanti mandaret talia? Normanniae principatum non concupivi, neque partem aliquam ab illo requisivi; sed ipse totam regionem citra Sequanam usque ad mare ultro mihi obtulit, auxiliumque meum ut indomitos piratas edomaret, poposcit. 46  Nonne manifesta cunctis insania patescit, quod inde mecum confligere decernit, unde famulor illi, sicut ipse mihi praecepit? Miser est qui servit iniquo, et imbecillis qui fraudulento subigitur et stulto. 47  Festinanter modo recedite, totamque regionem istam devastate, ecclesias destruite, domos concremate, furnos et molendinos deiicite, greges pecorum et armentorum abducite, et omne genus spoliorum huc ulterius non redituri asportate, et praedis onusti nefarios relinquite. 48  » His ita dictis, dissoluti praedones per provinciam diffusi sunt, improvisos pagenses, qui iam sub tutela Hugonis tuti esse putabant, circumdederunt, et absque misericordia ducis iussa peregerunt. 49  Tunc Herluinus cancellarius et Radulfus de Dragiaco rusticorum pecudes sive supellectilem non curaverunt; sed Uticensis hospitii memores, illuc reversi sunt, et ex insperato cum suis in coenobium irruerunt. 50  Basilicam quoque, stupentibus et nil mali suspicantibus coenobitis, cum armatorum violentia ingressi sunt, arcana templi et sacra busta mox adierunt, tria corpora sanctorum Ebrulfi et Ebremundi atque Ansberti de mausoleis sustulerunt, et coriis ossa cervinis involuta cum aliis sanctorum reliquiis asportaverunt. 51  Satellites autem illorum ubique diffusi sunt, et quidquid humanae vitae commodum repererunt, flentibus monachis et vociferantibus, irreverenter rapuerunt. 52  Ibi nimirum, rapacitatis habenis omnino relaxatis, neminem reveriti sunt, sed libros et vestes, variamque supellectilem tam monachorum quam clientum eorum diripuerunt, et perscrutantes omnia quae pridem, monachis, ut dictum est, ipsis pandentibus, compererant, sustulerunt. 53  Denique iuncti reliquae multitudini, de Neustriae finibus exierunt, et sic omnes conglobati ad natale solum cum praeda repedare festinaverunt.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER SEXTUS., , X. Obscuritas Uticensis historiae post mortem B. Ebrulfi. Normannorum depraedationes. <<<     >>> XII. Uticenses monachi corpus fundatoris sui sequi decernunt. B. Ebrulfi reliquiae dividuntur.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p2, p8, XI. Quomodo et quando Franci reliquiis B. Ebrulfi potiti sunt.'